monumenta.ch > Augustinus > 13 VI
Augustinus, Confessiones, Liber 2, VI 12 <<<     >>> VI 14

Augustinus, Confessiones, 2, Caput VI 13

1 Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in aeternum? et saevitia potestatum timeri vult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati eripi aut subtrahi quid potest, quando aut ubi aut quo vel a quo potest? et blanditiae lascivientium amari volunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quicquam salubrius quam illa prae cunctis formosa et luminosa veritas tua. et curiositas affectare videtur studium scientiae, cum tu omnia summe noveris. ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quicquam non reperitur. quid te autem innocentius, quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignavia quasi quietem appetit: quae vero quies certa praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit vocari: tu es autem plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis. effusio liberalitatis obtendit umbram: sed bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. avaritia multa possidere vult: et tu possides omnia. invidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? ira vindictam quaerit: te iustius quis vindicat? timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, adversantia, dum praecavet securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.
Augustinus HOME

bke18.11v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik