monumenta.ch > Augustinus > 11 V
Augustinus, Confessiones, Liber 2, V 10 <<< >>> VI 12
Augustinus, Confessiones, 2, Caput V 11
1 Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus amittendi. pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. homicidium fecit. cur fecit? adamavit eius coniugem aut praedium aut voluit depraedari, unde viveret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. num homicidium sine causa faceret ipso homicidio delectatus? quis crediderit? nam et de quo dictum est vaecordi et nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. quaere id quoque: cur ita? ut scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, divitias adsequeretur et careret metu legum et difficultate rerum propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. nec ipse igitur Catilina amavit facinora sua, sed utique aliud cuius causa illa faciebat.
Augustinus HOME
bke18.11r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik