monumenta.ch > Augustinus > 10 V
Augustinus, Confessiones, Liber 2, IV 9 <<<     >>> V 11

Augustinus, Confessiones, 2, Caput V 10

1 Etenim species est pulchris corporibus et auro et argento et omnibus, et in contactu carnis congruentia valet plurimum ceterisque sensibus est sua cuique adcommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam vindictae aviditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, domine, neque deviandum a lege tua. et vita quam hic vivimus, habet inlecebram suam propter quendam modum decoris sui et convenientiam cum his omnibus infimis pulchris. amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. propter universa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum inmoderata in ista inclinatione, cum extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et veritas tua et lex tua. habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde.
Augustinus HOME

bke18.11r