monumenta.ch > Augustinus > 4 II
Augustinus, Confessiones, Liber 2, II 3 <<<     >>> III 5

Augustinus, Confessiones, 2, Caput II 4

1 Sed efferbui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec evasi flagella tua: quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens offensionibus omnes inlicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione iucundari, et ubi hoc possem, non invenirem quicquam praeter te, domine, praeter te, qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos ne moriamur abs te. ubi eram et quam longe exulabam a deliciis domus tuae anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum et totas manus ei dedi vesania libidinis licentiosae per dedecus humanum, inlicitae autem per leges tuas? non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere dictione.
Augustinus HOME

bke18.9v