monumenta.ch > Augustinus > 3 II
Augustinus, Confessiones, Liber 2, II 2 <<< >>> II 4
Augustinus, Confessiones, 2, Caput II 3
1 Quis mihi modularetur aerumnam meam et novissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum verteret earumque suavitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. aut certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: tribulationem autem carnis habebunt huius modi; ego autem vobis parco, et bonum est homini mulierem non tangere, et: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo placeat deo; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. has ergo voces exaudirem vigilantior et abscisus propter regnum caelorum felicior expectarem amplexus tuos.
Augustinus HOME
bke18.9r
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik