monumenta.ch > Augustinus > 31 XX
Augustinus, Confessiones, Liber 1, XIX 30 <<<
Augustinus, Confessiones, 1, Caput XX 31
1 Sed tamen, domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori universitatis, deo nostro gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses. eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam meamque incolumitatem, vestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum inque ipsis parvis parvarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. falli nolebam, memoria vigebam, locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona sunt. non mihi ego dedi haec, et bona sunt et haec omnia ego. bonus ergo est qui fecit me et ipse est bonum meum et illi exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in creaturis eius me atque ceteris voluptates, sublimitates, veritates quaerebam, atque ita inruebam in dolores, confusiones, errores. gratias tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serva. ita enim servabis me, et augebuntur et perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum, quia et ut sim tu dedisti mihi.
Augustinus HOME
bke18.8v