monumenta.ch > Augustinus > 28 XVIII
Augustinus, Confessiones, Liber 1, XVII 27 <<< >>> XVIII 29
Augustinus, Confessiones, 1, Caput XVIII 28
1 Quid autem mirum, quod in vanitates ita ferebar et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur, si autem libidines suas integris et rite consequentibus verbis copiose ornateque narrarent, laudati gloriabantur? vides haec, domine, et taces longanimis et multum misericors et verax. numquid semper tacebis? et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesivi vultum tuum. vultum tuum, domine, requiram: nam longe a vultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut vero filius ille tuus minor equos vel currus vel naves quaesivit aut avolavit pinna visibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a vultu tuo.
Augustinus HOME
bke18.7v
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik