monumenta.ch > Augustinus > 24 XV
Augustinus, Confessiones, Liber 1, XIV 23 <<<     >>> XVI 25

Augustinus, Confessiones, 1, Caput XV 24

1 Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus viis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te validissime et amplexer manum tuam totis praecordiis meis et eruas me ab omni temptatione usque in finem. ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi serviat quidquid utile puer didici, tibi serviat quod loquor et scribo et lego et numero, quoniam cum vana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis vanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici enim in eis multa verba utilia; sed et in rebus non vanis disci possunt, et ea via tuta est in qua pueri ambularent.
Augustinus HOME

bke18.6v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik