monumenta.ch > Augustinus > 21 XIII
Augustinus, Confessiones, Liber 1, XIII 20 <<< >>> XIII 22
Augustinus, Confessiones, 1, Caput XIII 21
1 Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: euge, euge amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et euge, euge dicitur ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et scribere didici.
Augustinus HOME
bke18.6r