monumenta.ch > Augustinus > 19 XII
Augustinus, Confessiones, Liber 1, XI 18 <<< >>> XIII 20
Augustinus, Confessiones, 1, Caput XII 19
1 In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene non enim discerem nisi cogerer. nemo autem invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu vero, cui numerati sunt capilli nostri, errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem, qui discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi et de peccante me ipso iuste retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
Augustinus HOME
bke18.5v