monumenta.ch > Augustinus > 18 XI
Augustinus, Confessiones, Liber 1, XI 17 <<<     >>> XII 19

Augustinus, Confessiones, 1, Caput XI 18

1 Rogo te, deus meus, vellem scire, si tu etiam velles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi. an non laxata sunt? unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: "sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est". et tamen in salute corporis non dicimus: "sine vulneretur amplius; nondum enim sanatus est." quanto ergo melius et cito sanarer et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam. melius vero. sed quot et quanti fluctus impendere temptationum post pueritiam videbantur, noverat eos iam illa mater et terram per eos, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem committere volebat.
Augustinus HOME

bke18.5v