monumenta.ch > Augustinus > 6 V
Augustinus, Confessiones, Liber 1, V 5 <<< >>> VI 7
Augustinus, Confessiones, 1, Caput V 6
1 Angusta est domus animae meae, quo venias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce servo tuo? credo, propter quod et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti impietatem cordis mei? non iudicio contendo tecum, qui veritas es; et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates observaveris, domine, domine, quis sustinebit?
Augustinus HOME
bke18.2v