1 | Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa exsecutor imperialium iussionum contra Donatistas datarum. Qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem Donatistarum episcopum, unum illorum septem quos in nostra collatione auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam, et dissuadens incendium quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens etiam ut si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum Domini Christi quam nefandis se ignibus concremarent; rescripsit ille epistulas duas: unam brevem, festinante, ut asseruit, perlatore; aliam prolixam, quasi plenius diligentiusque respondens. Has mihi supra memoratus tribunus existimavit mittendas, ut eas potius ipse refellerem; quas ambas uno libro redargui. Qui cum in eiusdem Gaudentii pervenisset manus, rescripsit quod ei visum est ad meipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere, nec tacere potuisse declarans. Quod cum satis posset intelligenter legentibus, et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere quidquid illud fuit. Hinc factum est ut hi nostri ad illum duo libri essent. Hoc opus sic incipit: Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus. |