monumenta.ch > Augustinus > 57
Augustinus, Retractationes, 2, LVI. De Anima et eius Origine, libri quatuor. <<<     >>> LVIII Contra Adversarium Legis et Prophetarum, libri duo.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT LVII. Ad Pollentium, de Adulterinis Coniugiis, libri duo.

1 Scripsi duos libros de Coniugiis Adulterinis, quantum potui secundum Scripturas, cupiens solvere difficillimam quaestionem. Quod utrum enodatissime fecerim, nescio; imo vero non me pervenisse ad huius rei perfectionem sentio, quamvis multos sinus eius aperuerim, quod iudicare poterit quisquis intelligenter legit. Huius operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti. Secundus autem sic: Ad ea quae mihi scripseras.
Augustinus HOME

bke17.1v bke18.1r bke87.2r bnf12214.38