monumenta.ch > Augustinus > 55
Augustinus, Retractationes, 2, LIV. Locutionum libri septem. <<<     >>> LVI. De Anima et eius Origine, libri quatuor.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT LV. Quaestionum libri septem.

1 Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de Libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic volui, quia ea quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui, quam quaesita dissolvi; quamvis multo plura in eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non immerito iudicari. Regnorum quoque libros eodem modo iam considerare coeperamus; sed non multum progressi, in alia quae magis urgebant animum intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis variatis quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oves eas viderent cum biberent, et varios fetus parerent [Quaest. 93]; non bene a nobis exposita est causa cur iterum concipientibus non ponebat, id est, cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. Nam quaestionis alterius expositio [Quaest. 95], ubi quaeritur cur dixerit socero suo Iacob, Et decepisti mercedem meam decem agnabus [Gen. XXXI, 41], satis veraciter enodata, demonstrat istam, sicut solvi debuit, non solutam.
2 In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et vespera [Exod. XXX, 7, 8], quo non posset, sicut Lex dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat, immundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali, quem iubet quidem lavari aqua, sed et lotum dicit immundum esse usque ad vesperam [Lev. XV, 16]; unde dixi, Consequens fuisse ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum [Quaest. 82]: non vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intelligi quod scriptum est, Immundus erit usque ad vesperam, ut per ipsam vesperam iam non esset immundus, sed usque ad ipsam, ut vespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est quomodo prohibitus esset super funus patris sacerdos summus intrare [Levit. XXI, 11], cum eum fieri sacerdotem (quando unus erat), nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret; dixi, Propter hoc necesse fuisse, nondum sepulto patre statim post eius mortem, filium eius constitui, qui succederet patri; propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri [Quaest. 83]; qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. Sed parum attendi, potuisse hoc praecipi magis propter illos qui futuri fuerant summi sacerdotes, non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo sacerdoti Heli successit [I Reg. I]; cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est, ex posteris esset Aaron .
3 De latrone etiam cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43], quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui [Quaest. 84], cum sit incertum, magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus evangelicis, non eas positas nisi cum patribus [Quaest. 46, n. 2], verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel propinquorum coniuges, eorum qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Ioseph, quorum alterum Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum manichaeum. Hoc opus sic incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur Canonicae.
Augustinus HOME

bke17.1v bke18.1r bke87.2r bnf12214.38