monumenta.ch > Augustinus > 54
Augustinus, Retractationes, 2, LIII. De Nuptiis et Concupiscentia, ad Valerium comitem, libri duo. <<<     >>> LV. Quaestionum libri septem.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT LIV. Locutionum libri septem.

1 Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum, id est Moysi quinque, et uno Iesu Nave, et altero Iudicum, feci, notatis locutionibus singulorum quae minus usitatae sunt linguae nostrae: quas parum advertendo sensum quaerunt, qui legunt, divinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnunquam exsculpunt aliquid quod a veritate quidem non abhorreat; non tamen id sensisse auctor a quo hoc scriptum est invenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa autem in Scripturis sanctis obscura, cognito locutionis genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum ubi sententiae patent; ut etiam ubi latent, cognitio ipsa succurrat, easque intentioni legentis aperiat. Huius operis titulus est, Locutiones de Genesi; atque ita de singulis libris. Quod autem in libro primo posui [Num. XVIII] scriptum esse, Et fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus, sic fecit [Gen. VI, 22], eamque locutionem dixi esse similem ei quod in conditione creaturae: posteaquam dicitur, Et sic est factum, additur, et fecit Deus [Id. I]; non omni modo simile hoc eidem mihi videtur. Denique ibi etiam sensus latet; hic sola locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones Scripturarum.
Augustinus HOME

bke17.1v bke18.1r bke87.2r bnf12214.38