1 | Scripsi etiam duos libros [Epistt. 166, 167] ad Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem: unum de Origine Animae hominis: alterum de Sententia Iacobi apostoli, ubi ait, Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus [Iacobi II, 10]; de utroque consulens eum. Sed in illo priore quaestionem quam proposui ipse non solvi; in posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse non tacui: sed utrum hoc approbaret etiam ille, consului. Rescripsit autem laudans eamdem consultationem meam; sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego vero quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione eius potius ederentur. Illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quas de originali peccato fides catholica novit in parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnandis: posteriorem vero, ad hoc ut quaestionis de qua ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa noscatur. Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos vocavit. |