monumenta.ch > Augustinus > 42
Augustinus, Retractationes, 2, XLI. De Videndo Deo, liber unus. <<<     >>> XLIII. De Civitate Dei, libri viginti duo.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XLII. De Natura et Gratia, liber unus.

1 Venit etiam tunc in manus meas quidam Pelagii liber, ubi hominis naturam contra Dei gratiam qua iustificatur impius, et qua christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. Librum ergo quo huic respondi, defendens gratiam, non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, de Natura et Gratia nuncupavi. In quo verba quaedam quae velut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit, ita defendi tanquam revera eiusdem Xysti essent; id enim putaveram: sed postea legi Sexti philosophi esse, non Xysti christiani . Hic liber sic incipit Librum quem misistis.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r