monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, Retractationes, 2, XL. Post Collationem contra Donatistas, liber unus. <<<     >>> XLII. De Natura et Gratia, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XLI. De Videndo Deo, liber unus.

1 De Videndo Deo scripsi librum [Epist. 147, ad Paulinam], ubi de spirituali corpore quod erit in resurrectione sanctorum inquisitionem diligentiorem distuli, utrum vel quomodo Deus, qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in vigesimo et secundo libro de Civitate Dei (Cap. 29, n. 1, sqq.), satis, quantum arbitror, explicavi. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum; quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros, nec inter epistulas est notatum . Hic liber sic incipit: Memor debiti. Illud autem: Sicut praesens rogavi.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r