1 | Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas, post collationem quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. Ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi poterant et quomodo poterant, iactitabant; praeter illa quae dixi de Gestis collationis, unde quid actum sit breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam ad eosdem rursus epistula. Sed quia in concilio Numidiae omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in epistulis meis . Sic quippe incipit: Sylvanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio Zertensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid adhuc Donatistae, seducimini? |