1 | Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est de Peccatorum Meritis et Remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo parvulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum quod dixerim fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit, ope adiuvante divina; quamvis nemo tam perfectae iustitiae in hac vita vel fuerit, vel sit, vel futurus sit. Quaesivit enim quomodo dixerim posse fieri, cuius rei desit exemplum. Propter hanc eius inquisitionem scripsi librum cuius est titulus, de Spiritu et Littera, pertractans apostolicam sententiam ubi ait: Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. In quo libro, quantum Deus adiuvit, acriter disputavi contra inimicos gratiae Dei, qua iustificatur impius. Cum autem agerem de observationibus Iudaeorum, a quibusdam escis secundum veterem legem abstinentium, dixi: Quarumdam escarum cerimoniae (Cap. 21, n. 36), quod nomen non est in usu Litterarum sanctarum : ideo tamen mihi congruens visum est, quod a carendo appellatas cerimonias, quasi carimonias memoria tenebam, eo quod observantes careant his rebus a quibus se abstinent. Quod si est origo alia huius nominis, quae abhorret a vera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam quam supra memoravi. Hic liber sic incipit: Lectis opusculis quae ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline. |