1 | Eo ipso tempore quo contra Donatistas vehementer exercebamur, et contra Pelagianos exerceri iam coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem; quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? [Psal. XXI, 1] [Matth. XXVII, 46.] Et quid sit quod ait Apostolus, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum [Ephes. III, 17, 18]. Et quae sint quinque virgines stultae, quaeve sapientes [Matth. XXV, 1-12]. Et quae sint tenebrae exteriores [Id. XXII, 13]. Et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est [Ioan. I, 14]. Ego autem intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei, sextam mihi proposui quaestionem de Gratia Testamenti Novi. De qua disputans, interposita expositione psalmi vigesimi primi, in cuius capite scriptum est quod Dominus exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi [Epist. 140, ad Honoratum]: non hoc ordine quo erant proposita; sed sicut mihi disserenti de gratia Novi Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere potuerunt. Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones. |