1 | Eo tempore librum de Unico Baptismo amicus quidam meus, a nescio quo donatista presbytero accepit, indicante quod Petilianus episcopus eorum Constantinensis eum scripserit. Hunc ad me ille attulit, ac vehementer ut ei responderem rogavit; et factum est. Librum autem etiam meum in quo respondi, eumdem titulum habere volui, hoc est, de Unico Baptismo. In quo libro illud quod dixi: Constantinum imperatorem Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptungensem non negasse accusationis locum, quamvis eos in Caeciliani fictis criminibus calumniosos fuisset expertus (Cap. 16, n. 28), in ordine temporum postea consideratum, aliter inventum est. Nam prius memoratus Imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus; et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum, comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. Qui ordo temporum per consules declaratus, multo vehementius in ea causa calumnias Donatistarum convincit, penitusque subvertit: quod alibi ostendimus. Hic liber sic incipit: Respondere adversa sentientibus. |