1 | Venit etiam necessitas, quae me cogeret adversus novam Pelagianam haeresim scribere; contra quam prius, cum opus erat, non scriptis, sed sermonibus et collocutionibus agebamus, ut quisque nostrum poterat aut debebat. Missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum quas rescribendo dissolverem , scripsi primum libros tres, quorum titulus est, de Peccatorum Meritis et Remissione: ubi maxime disputatur de baptismate parvulorum propter originale peccatum: et de gratia Dei qua iustificamur, hoc est, iusti efficimur; quamvis in hac vita nemo ita servet mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. Contra quae omnia sentientes illi novam haeresim condiderunt. In his autem libris tacenda adhuc arbitratus sum nomina eorum, sic eos facilius posse corrigi sperans: imo etiam in tertio libro, quae est epistula, sed in libris habita propter duos quibus eam connectendam putavi, Pelagii ipsius nomen non sine aliqua laude posui (Cap. 3, n. 5); quia vita eius a multis praedicabatur: et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit; quae tamen postea iam haereticus pertinacissima animositate defendit. Coelestius vero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat. In secundo libro, quodam loco, Hoc quibusdam, inquam, in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant (Cap. 31, n. 50), servans locum diligentiori de hac re inquisitioni. Aut enim non morientur; aut de vita ista in mortem, et de morte in aeternam vitam celerrima commutatione tanquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient. Hoc opus sic incipit: Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus. |