monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, Retractationes, 2, XXXI. Quaestiones expositae contra Paganos, numero sex. <<<     >>> XXXIII. De Peccatorum Meritis et Remissione, et de Baptismo Parvulorum, ad Marcellinum libri tres.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XXXII. Expositio Epistulae Iacobi ad duodecim tribus. [Non exstat.]

1 Inter opuscula mea reperi expositionem Epistulae Iacobi, quam retractans adverti annotationes potius expositorum quorumdam eius locorum in librum redactas fratrum diligentia, qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. Adiuvant ergo aliquid, nisi quod ipsam Epistulam, quam legebamus quando ista dictavi, non diligenter ex graeco habebamus interpretatam. Hic liber sic incipit: Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r