monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Retractationes, 2, XXX. De Divinatione Daemonum, liber unus. <<<     >>> XXXII. Expositio Epistulae Iacobi ad duodecim tribus.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XXXI. Quaestiones expositae contra Paganos, numero sex.

1 Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum cuius celeberrima est fama. Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cuius est titulus: Sex quaestiones contra Paganos expositae. Earum autem prima est de resurrectione; secunda, de tempore christianae religionis; tertia, de sacrificiorum distinctione; quarta, de eo quod scriptum est, In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis [Matth. VII, 2]; quinta, de Filio Dei secundum Salomonem; sexta, de Iona propheta. In quarum secunda quod dixi, Salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit; non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit; sed quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Maior serviet minori [Rom. IX, 12, 13]: quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere. Unde dicit, Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam [II Tim. I, 9]. Unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti [Rom. VIII, 28]. De qua vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta [II Thess. I, 11]. Hic liber post epistulam, quae postmodum a capite addita est [Epist. 102, ad Deogratias], sic incipit: Movet quosdam, et requirunt.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r