monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Retractationes, 2, XXVII. Probationum et Testimoniorum contra Donatistas, liber unus. <<<     >>> XXIX. Admonitio Donatistarum de Maximianistis, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XXVIII. Contra Donatistam nescio quem, liber unus. [Non exstat]

1 Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse volui, Contra nescio quem Donatistam: ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem zizaniorum, ubi intelliguntur omnes haereses, minus habet unam necessariam coniunctionem: dicendum enim fuit, Ubi intelliguntur et omnes haereses; aut, Ubi intelliguntur etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo collecturi sunt Angeli eius, messis tempore, omnia scandala [Matth. XIII, 36-42]. Unde et Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus [Cypr., Epist. 51, ad Maximum, etc.]. Quem sensum etiam nos alias, et maxime adversus eosdem praesentes Donatistas, in collatione defendimus. Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas promisimus.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r