monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Retractationes, 2, XXVI. Ad Cresconium grammaticum partis Donati, libri quatuor. <<<     >>> XXVIII. Contra Donatistam nescio quem, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XXVII. Probationum et Testimoniorum contra Donatistas, liber unus. [Non exstat]

1 Post haec, ut ad Donatistas pervenirent contra eorum errorem et pro catholica veritate necessaria documenta curavi, sive de ecclesiasticis, sive de publicis Gestis, sive de Scripturis canonicis. Et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea, si fieri posset, exposcerent. Quae cum venissent in eorum quorumdam manus, nescio quis exstitit qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens donatistam, tanquam hoc vocaretur. Cui ego respondens, alium librum scripsi. Illa vero documenta quae promiseram, eidem libello quo eadem promiseram iunxi, et ex utroque unum esse volui; eumque sic edidi, ut in parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat, prius propositus legeretur, cuius titulus est: Probationum et Testimoniorum contra Donatistas. In quo libro absolutionem Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, non hoc ordine posuimus quo postea nobis claruit, Consulibus diligenter inspectis, sed tanquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum. Illud etiam quod commemorato Iudae apostoli testimonio, ubi ait: Ii sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes [Iudae 19], adiunxi etiam dicens: De quibus et Paulus apostolus dicit: 'Animalis autem homo non 'percipit ea quae sunt spiritus Dei' [I Cor. II, 14]; non sunt isti illis coaequandi, quos omnino ab Ecclesia schisma praecidit. Istos quippe idem apostolus Paulus parvulos dicit esse in Christo, quos nondum escam valentes capere, lacte nutrit tamen [Id. III, 1, 2]: illi autem non in filiis parvulis, sed in mortuis et perditis computandi sunt, ut si quis eorum correctus Ecclesiae fuerit copulatus, recte de illo dici possit: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est [Luc. XV, 32]. Hic liber sic incipit: Qui timetis consentire Ecclesiae catholicae.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r