1 | Grammaticus etiam quidam donatista Cresconius, cum invenisset epistulam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc venerant Epistulae Petiliani redargui, putavit mihi esse respondendum, et hoc ipsum scripsit ad me. Cui operi eius libris quatuor respondi, ita sane ut tribus peragerem quod universa responsio flagitabat. Sed cum viderem de sola Maximianensium causa, quos suos schismaticos damnaverunt , et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt, Baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiverunt, responderi posse ad cuncta quae scripsit; etiam quartum librum addidi, in quo idipsum, quantum potui, diligenter atque evidenter ostendi. Hos autem quatuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas leges dederat Honorius imperator. Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans. |