1 | Per idem tempus de Genesi libros duodecim scripsi ab exordio, donec de paradiso dimissus est Adam et flammea romphaea posita est custodire viam ligni vitae. Cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. Titulus eorum librorum inscribitur, de Genesi ad litteram: id est, non secundum allegoricas significationes, sed secundum rerum gestarum proprietatem. In quo opere plura quaesita quam inventa sunt: et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata; caetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint. Hos sane libros posterius coepi, sed prius terminavi quam de Trinitate: ideo eos nunc ordine, quo coepi recolui. |
2 | In quinto libro (Cap. 19, n. 38), et ubicumque in eis libris posui, De semine cui repromissum est, quod dispositum sit per Angelos in manu mediatoris [Galat. III, 19]; non sic habet Apostolus, sicut veriores codices post inspexi, maxime graecos. De Lege enim dictum est, quod tanquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem. In sexto libro quod dixi, Adam imaginem Dei, secundum quam factus est, perdidisse peccato (Cap. 27, n. 28), non sic accipiendum est, tanquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet. In duodecimo de inferis (Cap. 33, n. 62), magis mihi videor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse credantur, sive dicantur, quasi non ita sit. Hoc opus sic incipit: Omnis divina Scriptura bipartita est. |