1 | Ioviniani haeresis sacrarum virginum meritum aequando pudicitiae coniugali tantum valuit in urbe Roma, ut nonnullas etiam sanctimoniales de quarum pudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur, hoc maxime argumento cum eas urgeret dicens: Tu ergo melior quam Sara, melior quam Susanna, sive Anna? et caeteras commemorando testimonio sanctae Scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores, vel etiam pares cogitare non possent. Hoc modo etiam virorum sanctorum sanctum caelibatum, commemoratione patrum coniugatorum et comparatione, frangebat. Huic monstro sancta Ecclesia quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. Remanserant autem istae disputationes eius in quorumdam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus, facultate quam donabat Dominus, occurrendum fuit: maxime quoniam iactabatur Ioviniano responderi non potuisse cum laude , sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc librum edidi, cuius inscriptio est, de Bono Coniugali. Ubi de propagatione filiorum prius quam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res videtur, quaestio magna dilata est: sed in aliis postea litteris nostris, satis quantum arbitror, explicatur. |
2 | Dixi etiam quodam loco: Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis; et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest (Cap. 16, n. 18). Quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis . Sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua re alias, maxime contra novos haereticos Pelagianos, diligentius disputavi. De Abraham quod dixi, Ex hac obedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit (Cap. 23, n. 31), non satis approbo. Magis enim filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum, credidisse credendus est, sicut in Epistula legitur quae est ad Hebraeos [Hebr. XI, 19]. Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo, humani generis pars est. |