monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Retractationes, 2, XVII. Contra Epistulam Parmeniani, libri tres. <<<     >>> XIX. Contra quod attulit Centurius a Donatistis, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XVIII. De Baptismo, libri septem.

1 Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros de Baptismo scripsi; in quibus docui nihil sic valere ad refellendos Donatistas, et ad eorum prorsus ora claudenda, ne adversus Catholicam suum schisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani. Ubicumque autem in his libris commemoravi [Lib. 1, c. 17; lib. 3, c. 18; et lib. 4, cc. 3, 4], Ecclesiam non habentem maculam aut rugam [Eph. V, 27]; non sic accipiendum est quasi iam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. In quarto libro cum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem (Cap. 22, n. 29), non satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum non fuerit baptizatus, incertum est. In libro septimo, de vasis aureis et argenteis in domo magna constitutis (Cap. 51, n. 99), sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis; in malis autem lignea et fictilia [Cypr. Epist. 51, ad Maximum, etc.]: ad illa referens quod dictum est, Alia quidem in honorem; ad haec autem quod dictum est, Alia vero in contumeliam [II Tim. II, 20]. Sed magis approbo quod apud Tychonium postea reperi vel adverti, in utrisque intelligendum quaedam in honorem, non sola scilicet aurea et argentea; et rursus in utrisque quaedam in contumeliam, non utique sola lignea et fictilia. Hoc opus sic incipit: In eis libris quos adversus Epistulam Parmeniani.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r