monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Retractationes, 2, XV. De Trinitate, libri quindecim. <<<     >>> XVII. Contra Epistulam Parmeniani, libri tres.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XVI. De Consensu Evangelistarum, libri quatuor.

1 Per eosdem annos quibus paulatim libros de Trisitate dictabam, scripsi et alios labore continuo, interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quatuor de Consensu Evangelistarum, propter eos qui tanquam dissentientibus calumniantur: quorum primus liber adversus illos conscriptus est, qui tanquam maxime sapientem Christum vel honorant vel honorare se fingunt; et ideo nolunt Evangelio credere; quia non ab ipso illa conscripta sunt, sed ab eius discipulis, quos existimant ei divinitatem, qua crederetur Deus, errore tribuisse. In quo libro quod dixi, Ex Abraham coepisse gentem Hebraeorum (Cap. 14, n. 21); est quidem et hoc credibile, ut Hebraei, velut Abrahaei, dicti esse videantur: sed ex illo verius intelliguntur appellati, qui vocabatur Heber, tanquam Heberaei , de qua re in libro sexto decimo de Civitate Dei, satis disserui (Cap. 11). In secundo, cum agerem de duobus patribus Ioseph, ab altero dixi genitum, ab altero adoptatum (Cap. 3, n. 5). Sed dicendum fuit, alteri adoptatum. Defuncto enim, quod magis credendum est, secundum Legem fuerat adoptatus; quoniam qui eum genuit, eius matrem, fratris defuncti coniugem duxerat. Item ubi dixi, Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit (Cap. 4, n. 12); per cuius nominis prophetam, dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur. Hoc opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r