monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Retractationes, 2, XIV. De Catechizandis rudibus, liber unus. <<<     >>> XVI. De Consensu Evangelistarum, libri quatuor.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT XV. De Trinitate, libri quindecim.

1 Libros de Trinitate, quae Deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere, sed sic habere ut in alio aliquo opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem: urgentibus tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos quantum emendandos putavi, et complevi, et edidi adiungens eis a capite epistulam, quam scripsi ad venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis Ecclesiae; quo tanquam prologo exposui et quid accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et quid fratrum charitate compellente fecissem.
2 In quorum libro undecimo cum de corpore visibili agerem, dixi: Quocirca id amare, alienari est (Cap. 5, n. 9). Quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse qui hoc amat. Nam non est alienari, in laudem Creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque vere beatus sit. Itemque in eodem, ubi dixi, Nec avem quadrupedem memini, quia non vidi; sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae volatili, qualem vidi, adiungo alios duos pedes, quales itidem vidi (Cap. 10, n. 17), haec dicens non potui recolere volatilia quadrupedia quae Lex commemorat [Levit. XI, 20]. Neque enim computat in pedibus duo posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab immundis talibus volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabaei. Omnia quippe huiusmodi volatilia quadrupedia vocantur in Lege.
3 In duodecimo (Cap. X, n. 15), velut expositio verborum Apostoli, ubi ait, Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit; nec sic puto intelligendum quod dictum est, Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat [I Cor. VI, 18], tanquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae concubitu perpetratur illicito, de qua locutum, cum hoc diceret, Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistula quae postmodum ad eius caput adiuncta est, sic incipit: Lecturus haec quae de Trinitate disserimus.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r