1 | Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio secundum Matthaeum, et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt. Titulus operis huius est: Quaestiones Evangeliorum. Sed quare illa sola de supradictis evangelicis Libris exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus, adiunctis atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut quisque legere quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat. In primo ergo libro [Quaest. 27], in eo quod positum est, Dominum seorsum duobus discipulis suam retulisse passionem [Matth. XX, 17], mendositas codicis nos fefellit: nam duodecim scriptum est; non, duobus. In secundo libro volens exponere quomodo duos patres potuerit habere Ioseph, cuius coniux dicta est virgo Maria; illud quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret [Deut. XXV, 5], ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur, nomen defuncti Lex eum iubebat accipere [Quaest. 5]: non est verum. Nomen enim defuncti quod dictum est, ad hoc Lex valere praecepit, ut eius filius diceretur; non ut hoc quod ille vocaretur . Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est. |