1 | Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos, sed ex eis quos auditores vocant, quem ne facie quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice obiurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim, et admonens ne facerem, atque ad eam potius sectandam exhortans, cum eius defensione, et fidei catholicae reprehensione. Huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in epistulis meis, sed in libris habetur. Illic ab exordio conscripta est etiam eius epistula. Huius autem voluminis mei titulus est, Contra Secundinum manichaeum: quod, mea sententia, omnibus quae adversus illam pestem scribere potui, facile praepono. Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia. |