1 | Liber de Natura Boni adversus Manichaeos est, ubi ostenditur naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse caeteras naturas sive spirituales sive corporales, atque omnes in quantum naturae sunt, bonas esse; et quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichaei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. Hic liber sic incipit: Summum bonum, quo superius non est, Deus est. |