1 | Contra manichaeum quemdam nomine Felicem, praesente populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen versutior Fortunato. Gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo ergo libri sunt, inquorum secundo disputatum est de libero voluntatis arbitrio, sive ad malum operandum, sive ad bonum: sed de gratia qua vere liberi fiunt, de quibus scriptum est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis [Ioan. VIII, 36], diligentius disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus, nulla sumus necessitate compulsi. Hoc opus sic incipit: Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris. |