monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Retractationes, 2, VI. Confessionum libri tredecim. <<<     >>> VIII. Contra Felicem manichaeum, libri duo.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT VII. Contra Faustum manichaeum, libri triginta tres.

1 Contra Faustum manichaeum blasphemantem Legem et Prophetas, et eorum Deum, et incarnationem Christi; Scripturas autem Novi Testamenti, quibus convincitur, falsatas esse dicentem, scripsi grande opus, verbis eius propositis reddens responsiones meas. Triginta et tres disputationes sunt; quas etiam libros cur non dixerim? Nam etsi sunt in eis aliqui perbreves, tamen libri sunt. Unus vero eorum, ubi a nobis adversum eius criminationes, Patriarcharum vita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum.
2 In libro ergo tertio cum solverem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph, dixi quidem quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus (Cap. 3); sed genus quoque adoptionis dicere debui: sic enim sonat quod dixi, tanquam eum vivus adoptaverit alius pater. Lex autem filios etiam mortuis adoptabat , iubens ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem, et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret [Deut. XXV, 5, 6]: quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. Uterini autem fratres fuerunt in quibus hoc contigit ut unius defuncti qui vocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Iacob, a quo Matthaeus narrat genitum esse Ioseph: sed uterino fratri suo eum genuit, cuius filium Lucas dicit fuisse Ioseph, non utique genitum, sed ex Lege adoptivum. Hoc in eorum litteris inventum est, qui recenti memoria post ascensionem Domini de hac re scripserunt. Nam etiam nomen eiusdem mulieris quae peperit Iacob patrem Ioseph de priore marito Mathan, qui fuit pater Iacob, avus Ioseph, secundum Matthaeum; et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cuius erat adoptivus Ioseph, non tacuit Africanus. Quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram; sed tamen per adoptionem potuisse contingere ut unus homo duos haberet patres, dubitare non poteram.
3 In duodecimo et tertio decimo, de filio Noe secundo qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tanquam non in filio suo Chanaan, sicut Scriptura demonstrat, sed in seipso fuerit a patre maledictus [Lib. 12, c. 23; et lib. 13, c. 10]. In quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tanquam sentiant, et ideo tolerent vanos adoratores suos (Cap. 12): quamvis verba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata, modo locutionis qui vocatur graece metaphora; sicut de mari scriptum est quod fremat in utero matris suae, volens progredi [Iob. 38, 8, sec. LXX], cum utique non habeat voluntatem. In undetrigesimo, Absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt (Cap. 4): sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam Apostolus inhonesta [I Cor. XII, 23], propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis [Rom. VII, 23], quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae. Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.
Augustinus HOME

bke18.1r bke87.2r