monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Retractationes, 2, V. Contra Partem Donati, libri duo. <<<     >>> VII. Contra Faustum manichaeum, libri triginta tres.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT VI. Confessionum libri tredecim.

1 Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant iustum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur, et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt: in tribus caeteris, de Scripturis sanctis, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad sabbati requiem [Gen. I, 1; II, 2].
2 In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus, et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram (Cap. 6): quae mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata sit haec ineptia in eo quod additum est, forte. Et in libro tertio decimo quod dixi, Firmamentum factum inter spirituales aquas superiores et corporales inferiores (Cap. 32); non satis considerate dictum est: res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus es, Domine.
Augustinus HOME

bke87.2r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik