1 | Liber contra Epistulam Manichaei, quam vocant Fundamenti, principia eius sola redarguit; sed in caeteris illius partibus annotationes ubi videbatur, affixae sunt, quibus tota subvertitur, et quibus commonerer, si quando contra totam scribere vacavisset. Hic liber sic incipit: Unum verum Deum. |