monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Retractationes, 2, II. Contra Epistulam quam vocant Fundamenti, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 2, CAPUT I. Ad Simplicianum, libri duo.

1 Librorum quos episcopus elaboravi, primi duo sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistula Pauli apostoli ad Romanos, in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 7-25]. In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc., quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea etiam spiritualis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libro quaestio est, ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri; usque ad illud ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus [Id. IX, 10-29]. In cuius quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis [I Cor. IV, 7]? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil est [Cypr., lib. 3, testim. 4].
2 In secundo libro tractantur caeterae quaestiones, et pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt omnes de scriptura quae Regnorum appellatur. Harum prima est de eo quod scriptum est, Et insiliit spiritus Domini in Saul [I Reg. X, 10]; cum alibi dicatur, Et spiritus Domini malus in Saul [Ibid. XVI, 14]. Quam cum exponerem, dixi: Quamvis sit in cuiusque potestate quid velit, non est tamen in cuiusquam potestate quid possit [Lib. 2, quaest. 1]. Quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo temporis praesto est voluntas ipsa, cum volumus; sed hanc quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur voluntas a Domino. Secunda quaestio est, quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem Saul [I Reg. XV, 11]. Tertia, utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saule videretur, et loqueretur cum eo [Ibid. XXVIII, 7-20]. Quarta, de eo quod scriptum est: Intravit rex David, et sedit ante Dominum [II Reg. VII, 18]. Quinta, de eo quod dixit Elias: O Domine, testis huius viduae cum qua ego inhabito apud ipsam: tu male fecisti occidere filium eius [III Reg. XVII, 20]. Hoc opus sic incipit: Gratissimam plane.
Augustinus HOME