1 | Est etiam inter illa quae scripsimus quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber cuius est titulus: de Diversis Quaestionibus octoginta tribus. Cum autem dispersae fuissent per chartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conversionis meae, posteaquam in Africam venimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me vacantem videbant, nulla a me servata ordinatione dictatae sunt; iussi eas iam episcopus colligi, et unum ex eis librum fieri, adhibitis numeris, ut quod quisque legere voluerit, facile inveniat. Harum quaestionum est prima, utrum anima a seipsa sit. Secunda, de libero arbitrio. Tertia, utrum Deo auctore sit homo deterior. Quarta, quae sit causa ut sit homo deterior. Quinta, utrum animal irrationale beatum esse possit. Sexta, de malo. Septima, quae proprie in animante anima dicatur. Octava, utrum per se anima moveatur. Nona, utrum corporeis sensibus percipi veritas possit. In qua illud quod dixi, Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio verum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus; sed nunc ea nullus nostri corporis sensus attingit, nisi forte divinitus tale aliquid reveletur. Decima, utrum corpus a Deo sit. Undecima, quare Christus de femina natus sit. Duodecima, loco ubi titulus est, Sententia cuiusdam sapientis; non est mea: sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc a me ista diligentissime colligebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere voluerunt. Est autem cuiusdam Fontei Carthaginensis , de mente mundanda ad videndum Deum, quod paganus quidem scripsit, sed christianus baptizatus est mortuus. Decima tertia est, quo documento constet homines bestiis excellere. Decima quarta, non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi phantasma Decima quinta, de intellectu. Decima sexta, de Filio Dei. Decima septima, de scientia Dei. Decima octava, de Trinitate . Decima nona, de Deo et creatura. Vigesima, de loco Dei. Vigesima prima, utrum Deus auctor mali non sit. Ubi videndum est, ne male intelligatur quod dixi, Mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est; quia in quantum sunt, in tantum bona sunt: et ne hinc putetur non ab illo esse poenam malorum, quae utique malum est iis qui puniuntur. Sed hoc ita dixi quemadmodum dictum est, Deus mortem non fecit [Sap. I, 13]; cum alibi scriptum sit: Mors et vita a Domino Deo est [Eccli. XI, 14]. Malorum ergo poena, quae a Deo est, malum est quidem malis; sed in bonis Dei operibus est, quoniam iustum est ut mali puniantur, et utique bonum est omne quod iustum est. Vigesima secunda, Deum non pati necessitatem. Vigesima tertia, de Patre et Filio. Ubi dixi quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam: sed melius istam quaestionem in libro postea de Trinitate tractavimus. Vigesima quarta, utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio. Quod ita esse omnino verissimum est: sed ut ad recte faciendum liberum sit, Dei gratia liberatur. Vigesima quinta, de cruce Christi. Vigesima sexta, de differentia peccatorum. Vigesima septima, de providentia. Vigesima octava, quare Deus mundum facere voluerit. Vigesima nona, utrum aliquid sit sursum aut deorsum in universo. Trigesima, utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. Trigesima prima , nec ipsa mea est, sed Ciceronis [Tullius, De Offic., lib. 1]: verum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista quae colligebant scripserunt eam, volentes nosse quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint. Trigesima secunda, utrum rem illam alius alio magis intelligat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intelligentia. Trigesima tertia, de metu. Trigesima quarta, utrum non aliud amandum sit quam metu carere. Trigesima quinta, quid amandum sit. In qua illud quod dixi, id esse amandum, quod nihil est aliud habere, quam nosse, non satis approbo. Neque enim Deum non habebant, quibus dictum est, Nescitis quia templum Dei estis vos, et Spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 16] nec tamen eum noverant, vel non sicut noscendus est noverant. Item quod dixi, Nemo igitur beatam vitam novit, et miser est, Novit, dixi, quomodo noscenda est. Nam quis eam penitus nescit, eorum duntaxat qui iam ratione utuntur; quandoquidem beatos se esse velle noverunt? Trigesima sexta, de nutrienda charitate. Ubi dixi: Deus igitur et animus quo amatur, charitas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur. Quod si verum est, quomodo ergo Apostolus ait: Nemo unquam carnem suam odio habuit [Ephes. V, 29]. Et ex hoc admonet ut diligantur uxores. Sed ideo dictum est, proprie dilectio dicitur, quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie, sed propter animam cui subiacet ad usum. Nam etsi propter seipsam videtur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad aliud referendum est decus eius, ad illud scilicet a quo decora sunt omnia. Trigesima septima, de semper nato. Trigesima octava, de conformatione animae. Trigesima nona, de alimentis. Quadragesima, cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates. Quadragesima prima, cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecerit. Quadragesima secunda, quemadmodum Dei Sapientia Dominus Iesus Christus et in utero matris fuerit et in coelis. Quadragesima tertia, quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiritus sanctus in columba [Matth. III, 16]. Quadragesima quarta, quare tanto post venit Dominus Iesus Christus. Ubi cum generis humani tanquam unius hominis aetates commemorarem, dixi: Nec oportuit venire divinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis. Et adiunxi ad hoc valere quod Apostolus dicit, sub Lege tanquam sub paedagogo parvulos custoditos [Galat. III, 23]. Sed potest movere cur alibi dixerimus, Christum in generis humani sexta aetate tanquam in senectute venisse [Lib. 1 de Gen. contra Manich., c. 23, n. 40]. Hoc ergo quod de iuventute dictum est, ad vigorem fervoremque fidei refertur, quae per dilectionem operatur; illud autem de senectute, ad temporum numerum. Potest enim intelligi utrumque in universitate hominum, quod non potest in aetatibus singulorum: sicut in corpore non potest esse simul et iuventus et senectus, in animo autem potest; illa propter alacritatem, ista propter gravitatem. Quadragesima quinta, adversus mathematicos. Quadragesima sexta, de ideis. Quadragesima septima, utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. Ubi quod dixi, angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est; si hoc sine membris quae nunc habemus, et sine substantia, quamvis incorruptibilis, tamen carnis accipiatur, erratur. Multo autem melius in opere de Civitate Dei, quaestio ista tractata est, de videndis cogitationibus nostris [Lib. 22, c. 29]. Quadragesima octava, de credibilibus. Quadragesima nona, quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas. Quinquagesima, de aequalitate Filii. Quinquagesima prima, de homine facto ad imaginem et similitudinem Dei. Ubi quid est, quod dixi, Homo sine vita non recte appellatur; cum dicatur homo etiam cadaver hominis? Ergo saltem dicere debui, Non proprie dicitur; ubi dixi, non recte dicitur. Item dixi: Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Quod non ita intelligendum est, quasi homo non dicatur imago Dei, cum dicat Apostolus, Vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria Dei [I Cor. XI, 7]: sed dicitur etiam ad imaginem Dei, quod Unigenitus non dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem. Quinquagesima secunda, de eo quod dictum est, Poenitet me fecisse hominem [Gen. VI, 6, 7]. Quinquagesima tertia, de auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt [Exod. III, 22; et XII, 35]. Quinquagesima quarta, de eo quod scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est [Psal. LXXII, 28]: Ubi quod dixi, Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus, magis dici debuit, Omni creato spiritu melius. Quinquagesima quinta, de eo quod scriptum est, Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae, et adolescentulae quarum non est numerus [Cant. VI, 7]. Quinquagesima sexta, de annis quadraginta sex aedificati templi. Quinquagesima septima, de centum quinquaginta tribus piscibus. Quinquagesima octava, de Ioanne Baptista. Quinquagesima nona, de decem virginibus. Sexagesima, de die autem et hora nemo scit, neque Angeli coelorum, neque Filius hominis, nisi Pater solus [Matth. XXIV, 36]. Sexagesima prima, de eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus [Id. XIV, 15-21]. Ubi quod dixi, duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat; dicendum potius fuit, Maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et Prophetas. Item quod dixi, Lucas qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuavit, per Nathan ascendit ad David [Luc. III, 31]: quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit, non sic accipiendum est tanquam ipse fuerit Nathan propheta, qui filius David: quia nec hic dictum est, quia ipse propheta missus erat; sed dictum est, quia Nathan propheta missus erat, ut mysterium non in eodem homine, sed in eodem nomine intelligatur. Sexagesima secunda, de eo quod scriptum est in Evangelio, quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli eius [Ioan. IV, 1, 2]. Ubi quod dixi, Latro ille cui dictum est: 'Amen dico tibi; hodie mecum eris in paradiso' [Luc. XXIII, 43]; qui nec ipsum baptismum acceperat: hoc quidem et alios ante nos rectores sanctae Ecclesiae posuisse in suis litteris invenimus ; sed quibus documentis satis possit ostendi quod non fuerit baptizatus ille latro, ignoro. De qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo quod ad Vincentium Victorem de Animae Origine scripsimus [Lib. 3 de Animae Orig., c. 9, n. 43]. Sexagesima tertia, de Verbo. Sexagesima quarta, de muliere Samaritana. Sexagesima quinta, de resurrectione Lazari. Sexagesima sexta, de eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VII-VIII, 11]. Ubi illud quod ait Apostolus, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, exponere volens, dixi, Id est carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus: quod non sic accipiendum est, quasi spiritualis homo iam sub gratia constitutus, etiam de seipso non possit hoc dicere, et caetera usque ad cum locum ubi dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Id. VII, 14-24]? quod postea didici, sicut iam sum ante confessus. Rursus exponens quod ait Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum [Id. VIII, 10]: Mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est ut indigentia rerum temporalium molestet animam. Sed multo melius mihi postea visum est, ideo mortuum corpus dictum, quod habeat iam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum. Sexagesima septima, de eo quod scriptum est, Existimo enim quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus [Ibid., 18-24]. Ubi cum exponerem quod scriptum est, Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus; dixi: Et ipsa creatura, id est ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. Quod non ita accipiendum est quasi totum amiserit homo quod habebat imaginis Dei. Nam si omnino non amisisset, non esset propter quod diceretur, Reformamini in novitate mentis vestrae [Rom. XII, 2]; et, in eamdem imaginem transformamur [II Cor. III, 18]: sed rursum, si totum amisisset, nihil maneret unde diceretur, Quanquam in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur [Psal. XXXVIII, 7]. Item quod dixi, spiritualiter summos Angelos vivere, infimos vero animaliter; audacius dictum est de infimis quam ut possit vel Scripturis sanctis, vel ipsis rebus ostendi: quia etsi forsitan potest, difficillime potest. Sexagesima octava, de eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo [Rom. IX, 20]? Ubi dixi: Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore poenitendi misericordia Dei dignus fuerit; non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui eius precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur; sed Deus non miseretur qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit ad pacem. Hoc dictum est post poenitentiam. Nam est misericordia Dei etiam ipsam praeveniens voluntatem, quae si non esset, non praepararetur voluntas a Domino. Ad eam misericordiam pertinet et ipsa vocatio quae etiam fidem praevenit. De qua paulo post cum agerem dixi: Haec autem vocatio quae sive in singulis hominibus, sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, 'In utero sanctificavi te' [Ierem. I, 5]; Et, 'Cum esses in renibus patris tui, vidi te;' Et, 'Iacob dilexi, Esau autem odio habui' [Rom. IX, 13] [Malach. I, 2, 3], et caetera. Quamvis testimonium illud, Cum esses in renibus patris tui, vidi te; unde mihi tanquam scriptum sit, occurrerit, nescio. Sexagesima nona, de eo quod scriptum est. Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia [I Cor. XV, 28]. Septuagesima, de eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex [Ibid., 54, 55]. Septuagesima prima, de eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Septuagesima secunda, de temporibus aeternis. Septuagesima tertia, de eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo [Philipp. II, 7]. Septuagesima quarta, de eo quod scriptum est in Epistula Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis [Coloss. I, 14, 15]. Septuagesima quinta, de haereditate Dei. Septuagesima sexta, de eo quod apostolus Iacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est [Iacobi II, 20]? Septuagesima septima, de timore; utrum peccatum sit. Septuagesima octava, de pulchritudine simulacrorum. Septuagesima nona, quare magi Pharaonis fecerunt miracula quaedam sicut Moyses famulus Dei [Exod. VII, 22]. Octogesima, adversus Apollinaristas. Octogesima prima, de Quadragesima et Quinquagesima. Octogesima secunda, de eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]. Octogesima tertia, de coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis [Matth. XIX, 9]. Hoc opus sic incipit: Utrum anima a seipsa sit. |