1 | Epistulae quoque ad Romanos, sicut ad Galatas, expositionem susceperam. Sed huius operis, si perficeretur, plures libri erant futuri; quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolvi, ab initio scilicet usque ad illud, ubi ait: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Factum est quippe ut immoraremur cum vellemus solvere incidentem sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in Spiritum sanctum, quod non remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro. Sed deinde alia volumina cessavi adiungere exponendo Epistulam totam, ipsius operis magnitudine ac labore deterritus, et in alia faciliora deflexus sum. Ita factum est ut librum quem feceram primum, relinquerem solum, cuius esse titulum volui: Epistulae ad Romanos inchoata Expositio. Ubi quod dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem vero in reconciliatione Dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed quod specialiter nomine gratiae remissionem significaverit peccatorum. Sicut Legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est, Lex et Prophetae [Matth. XXII, 40]; et generaliter, ut in ea sint et Prophetae. Hic liber sic incipit: In Epistula quam Paulus apostolus scripsit ad Romanos. |