1 | Post hunc librum exposui eiusdem apostoli Epistulam ad Galatas, non carptim, id est aliqua praeter mittens, sed continuanter et totam. Hanc autem expositionem uno volumine comprehendi. In quo illud quod dictum est, Priores ergo apostoli veraces, qui non ab hominibus, sed a Deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus apostolus, qui per Iesum Christum totum iam Deum post resurrectionem eius missus est, propter immortalitatem dictum est, totum iam Deum, quam post resurrectionem habere coepit; non propter divinitatem semper immortalem, a qua nunquam recessit, in qua totus Deus erat, et cum moriturus adhuc erat. Hunc autem sensum sequentia manifestant; adiunxi enim dicens: Priores sunt caeteri Apostoli per Iesum Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem: novissimus est apostolus Paulus per Iesum Christum iam totum Deum, id est ex omni parte immortalem [Num. 2]. Hoc enim dixi, exponens quod ait Apostolus, Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem: quasi iam Iesus Christus non sit homo. Sequitur enim, Qui suscitavit illum a mortuis [Galat. I, 1]: ut hinc appareret cur dixerit, Neque per hominem. Proinde, propter immortalitatem iam nunc non homo Christus Deus: propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in coelum, etiam nunc mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5], quoniam sic veniet quomodo eum viderunt qui viderunt euntem in coelum [Act. I, 11]. |
2 | Item quod dixi, Gratia Dei est qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo: pax autem qua reconciliamur Deo [Num. 3], sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem Dei gratiam pertinere: quomodo in populo Dei aliud specialiter Israel, aliud Iudas; et tamen utrumque generaliter Israel. Item cum exponerem, Quid ergo? Lex transgressionis gratia proposita est [Galat. III, 19], ita distinguendum putavi, ut interrogatio esset, Quid ergo? ac deinde responsio, Lex transgressionis gratia proposita est [Num. 24]. Quod quidem non abhorret a vero; sed melior mihi videtur ista distinctio, ut interrogatio sit, Quid ergo lex? et inferatur responsio, Transgressionis gratia proposita est. Quod autem dixi: Ordinatissime itaque subiunxit, 'Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege': ut intelligamus eos esse sub Lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea quae volunt faciant; id est, non se teneant invictos in charitate iustitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur [Num. 47]; hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis [Galat. V, 17, 18], ad eos pertinere qui sub Lege sunt, nondum sub gratia. Adhuc enim non intellexeram haec verba et illis qui sub gratia sunt, non sub Lege, propterea convenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamvis eis non consentiant, nollent tamen ullas habere si possent. Et ideo non quaecumque volunt faciunt, quia volunt eis carere, nec possunt. Tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem. Hic liber sic incipit: Causa propter quam scribit Apostolus. |