monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, Retractationes, 1, XXII. Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus. <<<     >>> XXIV. Expositio Epistulae ad Galatas, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XXIII. Expositio quarumdam propositionum ex Epistula Apostoli ad Romanos.

1 Cum presbyter adhuc essem, contigit ut apud Carthaginem inter nos qui simul eramus, ad Romanos Apostoli Epistula legeretur, et quaedam interrogabar a fratribus: quibus cum, sicut poteram, responderem, voluerunt scribi potius quae dicebam, quam sine litteris fundi. Ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis. In quo libro: Quod autem ait, inquam, 'Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum;' satis ostendit non posse impleri Legem, nisi a spiritualibus, quales facit gratia Dei. Quod utique non ex persona Apostoli accipi volui, qui iam spiritualis erat; sed hominis sub Lege positi, nondum sub gratia. Sic enim prius haec verba sapiebam; quae postea lectis quibusdam divinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moveret auctoritas, consideravi diligentius et vidi etiam de ipso Apostolo posse intelligi quod ait, Scimus quoniam Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum: quod in eis libris quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui diligenter ostendi. In isto ergo libro et hoc quod dictum est, Ego autem carnalis sum; et deinde caetera usque ad eum locum, ubi dicit, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 14-25]: dixi hominem describi adhuc sub Lege, nondum sub gratia constitutum, bene facere volentem, sed victum concupiscentia carnis male facientem [Prop. 41-46]. A cuius concupiscentiae dominatu non liberat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, dono Spiritus sancti, per quem diffusa charitas in cordibus nostris vincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum; sed potius bona faciamus. Unde quidem iam evertitur haeresis Pelagiana, quae vult, non ex Deo nobis, sed ex nobis esse charitatem qua bene ac pie vivimus. Sed in illis libris quos adversus eos edidimus, etiam spiritualis hominis iamque sub gratia constituti melius intelligi verba ista monstravimus, propter carnis corpus, quod spirituale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum; et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti, non ei consentientes ad malum, ut tamen eius motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac vita: non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in victoriam. Propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsos, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia, quae hic esse dixi verba hominis nondum sub gratia positi, sed sub Lege. Quod hic ostendere longum est, et hoc ubi ostenderim dictum est (Cap. 6).
2 Item disputans quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse maiorem; et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobaverit, de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum propheticum testimonium, Iacob dilexi, Esau autem odio habui [Rom. IX, 13]: ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum etegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur [Prop. 60]. Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt [Rom. XI, 5]: quae utique non est gratia si eam merita ulla praecedant, ne iam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem apostolus, 'idem Deus qui operatur omnia in omnibus' [I Cor. XII, 6]; nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subiunxi, Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum [Prop. 61]; profecto non dicerem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri; quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas, sed sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo [Ephes. VI, 23].
3 Et quod paulo post dixi, Nostrum est enim credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris [Prop. 61], verum est quidem, sed eadem regula, et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod etiam postea dixi, Quia neque velle possumus nisi vocemur; et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et perducat quo vocat; ac deinde subiunxi, Manifestum est ergo, non volentis ne que currentis, sed miserentis Dei esse [Rom. IX, 16], quod bene operamur: omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei: non enim omnium qui vocantur talis est, sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi, Sicut enim in iis quos eligit Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in iis quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; verissime dixi: sed fidei meritum etiam ipsum esse donum Dei, nec putavi quaerendum esse, nec dixi.
4 Et alio loco: Cuius enim miseretur, inquam, facit eum bene operari; et quem obdurat [Ibid., 18], relinquit eum ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur; et ista obduratio praecedenti impietati [Prop. 62]. Quod quidem verum est; sed adhuc quaerendum erat utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat , id est, utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit ut fidelis esset. Legimus enim, dicente Apostolo, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem [I Cor. VII, 25]: non ait, Quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi, Quoniam si non ex operibus, sed misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia [Prop. 64]: quamvis minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione tractaverim. Hic liber sic incipit: Sensus hi sunt in Epistula Pauli ad Romanos.
Augustinus HOME

bnf17349.154

Augustinus, Retractationes, 1, XXII. Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus. <<<     >>> XXIV. Expositio Epistulae ad Galatas, liber unus.
monumenta.ch > Augustinus > 23