monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, Retractationes, 1, XXI. Contra Epistulam Donati haeretici, liber unus. <<<     >>> XXIII. Expositio quarumdam propositionum ex Epistula Apostoli ad Romanos.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XXII. Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus.

1 Eodem tempore venerunt in manus meas quaedam disputationes Adimanti, qui fuerat Manichaei discipulus quas conscripsit adversus Legem et Prophetas, velut contraria eis evangelica et apostolica Scripta demonstrare conatus. Huic ergo respondi, verba eius ponens, eisque reddens responsionem meam. Quod opus uno volumine conclusi, et in eo quibusdam quaestionibus non semel, sed iterum respondi, quoniam quod primum responderam perierat, et tunc inventum est, cum iam iterum respondissem. Aliquas sane earumdem quaestionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solvi: adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus aliis magis urgentibus praetermissae sunt, cumulo quoque oblivionis adiuncto.
2 In hoc ergo dixi: Certis enim quibusdam umbris et figuris rerum ante Domini adventum, secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum, populus ille tenebatur qui Testamentum Vetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio Novi Testamenti est, ut nulla in evangelica atque apostolica doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint (Cap. 3, n. 4). Sed addendum erat, Pene, atque dicendum, Ut pene nulla in evangelica atque apostolica doctrina reperiantur, quamvis ardua et divina praecepta et promissa, quae illis etiam Libris veteribus desint. Quid est enim quod in sermone evangelico in monte Dominus dicit, Audistis quia dictum est antiquis hoc; ego autem dico vobis [Matth. V, 21]; si nihil ipse amplius praecepit quam praeceptum est in illis veteribus Libris? Deinde regnum coelorum illi populo fuisse promissum non legimus in iis quae promissa sunt Lege data per Moysen in monte Sina [Exod. XIX, 3-6], quod proprie Vetus dicitur Testamentum; quod praefiguratum dicit Apostolus per ancillam Sarae et filium eius: sed et ibi figuratum est et Novum per ipsam Saram et filium eius [Galat. IV, 22-31]. Proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata, vel exspectantur praesentanda per Christum. Verumtamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in Vetere Testamento, sed in Novo inveniuntur, cautius et moderatius diceretur, Pene nulla, quam nulla hic esse quae non sint et illic; quamvis illic sint illa duo praecepta de dilectione Dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et evangelica et apostolica referuntur.
3 Item quod dixi, Tribus modis in Scripturis sanctis filiorum nomen accipitur (Cap. 5, n. 1), minus considerate dictum est. Et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus; sicut dicitur filius gehennae [Matth. XXIII, 15], vel filius adoptivus [Rom. VIII, 14, 15]: quae utique nec secundum naturam, nec secundum doctrinam, nec secundum imitationem dicuntur. Quorum trium modorum tanquam sola sint exempla reddidimus; secundum naturam, sicut Iudaei filii Abrahae [Ioan. VIII, 37]: secundum doctrinam, sicut filios suos, quos Evangelium docuit, Apostolus vocat [I Cor. IV, 14]: secundum imitationem, sicut filii Abrahae nos sumus, cuius imitamur fidem [Galat. IV, 28]. Quod autem dixi (Cap. 12, n. 5), Cum induerit incorruptionem et immortalitatem, iam non caro et sanguis erit [I Cor. XV, 54]; secundum corruptionem carnalem dictum est carnem non futuram, non secundum substantiam, secundum quam Domini corpus etiam post resurrectionem caro appellata est [Luc. XXIV, 39].
4 Alio loco (Cap. 26), Nisi quisque, inquam, voluntatem mutaverit, bonum operari non potest, quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, ubi ait: 'Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum' [Matth. XII, 33]. Quod non est contra gratiam Dei quam praedicamus. In potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est nisi à Deo detur, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Cum enim hoc sit in potestate quod, cum volumus, facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est; sed praeparatur voluntas à Domino. Eo modo ergo dat potestatem. Sic intelligendum est et quod dixi postea, In nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Dei, vel excidi eius severitate mereamur; quia in potestate nostra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem: quae cum fortis et potens praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque impossibile fuit. Hic liber sic incipit: De eo quod scriptum est, 'In principio fecit Deus coelum et terram.'
Augustinus HOME

bnf17349.154

Augustinus, Retractationes, 1, XXI. Contra Epistulam Donati haeretici, liber unus. <<<     >>> XXIII. Expositio quarumdam propositionum ex Epistula Apostoli ad Romanos.
monumenta.ch > Augustinus > 22