monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Retractationes, 1, XX. Psalmus contra partem Donati. <<<     >>> XXII. Contra Adimantum Manichaei discipulum, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XXI. Contra Epistulam Donati haeretici, liber unus. [Non exstat.]

1 Librum etiam contra Epistulam Donati, qui partis Donati secundus post Maiorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistula ille agit, ut non nisi in eius communione baptisma Christi esse credatur: cui nos contradicimus in hoc libro . Dixi in quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tanquam in petra fundata sit Ecclesia; qui sensus etiam cantatur ore multorum in versibus beatissimi Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait: Hoc ipsa petra Ecclesiae canente, culpam diluit. Sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a Domino dictum est, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens, Tu es Christus filius Dei vivi [Matth. XVI, 18, 16]: ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur, et accepit claves regni coelorum. Non enim dictum est illi, Tu es petra; sed, Tu es Petrus. Petra autem erat Christus; quem confessus Simon, sicut eum tota Ecclesia confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.
2 Alio loco dixi, Nullius mortem Deus quaerit; quod sic accipiendum, quia homo sibi acquisivit mortem deserens Deum, et acquirit qui non recurrit ad Deum, secundum quod scriptum est: Deus mortem non fecit [Sap. I, 13]. Sed etiam illud non minus verum est: Vita et mors a Domino Deo est [Eccli. XI, 14]: vita scilicet a donante, mors a vindicante.
3 Item quod dixi Donatum, cuius epistulam refellebam, rogasse ut Imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos iudices daret; non ipsum, sed alium Donatum, eiusdem tamen schismatis, hoc fecisse probabilius invenitur. Ille autem non erat Carthaginensis Donatistarum episcopus, sed a Casis-nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium schisma commisit . Nec sane Donatus Carthaginensis ut Christiani rebaptizarentur instituit; quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistulae respondebam. Nec de libro Ecclesiastici ipse abstulit de media sententia verba ad rem necessaria, ubi cum scriptum sit, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit lavatio eius [Id. XXXIV, 30]? iste sic posuit tanquam scriptum esset, Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio eius? Nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, verumtamen afros, ut non esset in medio, et iterum tangit illum, postea didicimus. Quod si tunc scissem, non in istum tanquam in furem divini eloquii, vel violatorem tanta dixissem. Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.
Augustinus HOME

bnf17349.154