monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Retractationes, 1, XIX. De Sermone Domini in monte, libri duo. <<<     >>> XXI. Contra Epistulam Donati haeretici, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XX. Psalmus contra partem Donati.

1 Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi vulgi et omnino imperitorum atque idiotarum notitiam pervenire, et eorum quantum fieri posset per nos inhaerere memoriae, Psalmum qui eis cantaretur, per latinas litteras feci: sed usque ad V litteram. Tales autem abecedarios appellant. Tres vero ultimas omisi; sed pro eis novissimum quasi epilogum adiunxi, tanquam eos mater alloqueretur Ecclesia. Hypopsalma etiam quod responderetur, et prooemium causae, quod nihilominus cantaretur, non sunt in ordine litterarum: earum quippe ordo incipit post prooemium. Ideo autem non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata compelleret. Iste Psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace, modo verum iudicate; quod eius hypopsalma est.
Augustinus HOME

bnf17349.154