Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XIX. De Sermone Domini in monte, libri duo.
1 | Per idem tempus de Sermone Domini in monte, secundum Matthaeum, duo volumina scripsi. In quorum primo propter id quod scriptum est, 'Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur' [Matth. V, 9]; Sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperet Deo [Lib. 1, c. 4, n. 11]. Quod merito movet quomodo dixerim. Non enim cuiquam provenire in hac vita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris. Quando quidem etiam si ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur assensum; non ideo tamen illa non repugnaret. Hoc ergo quod dictum est, Nullum esse motum adversus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis, domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque veniatur. |
2 | Proinde quod alio loco, cum eamdem sententiam evangelicam repetens dixissem, Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]; adiunxi dicens, Et ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse in Apostolis credimus [Lib. 1, c. 4, n. 12]: sic accipiendum est, non ut in Apostolis hic viventibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse; sed hactenus hic ista posse compleri, quatenus in Apostolis credimus esse completa, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac vita potest esse perfectio. Non enim dictum est, Ista in hac vita compleri possunt, nam completa esse in Apostolis credimus; sed dictum est, sicut completa esse in Apostolis credimus, ut ita compleantur sicut in illis completa sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista vita, non sicut complenda sunt illa quam speramus pace plenissima, quando dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? [I Cor. XV, 55.] |
3 | Alio loco [Lib. 1, c. 6, n. 17] quod interposui testimonium, Non enim ad mensuram dat Deus spiritum [Ioan. III, 34], nondum intellexeram de Christo proprie verius accipi. Aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Elisaeus quam fuit in Elia. Item quod scriptum est, Iota unum, aut unus apex non transiet a lege donec omnia fiant [Matth. V, 18], cum exponerem, nihil dixi posse aliud intelligi, nisi vehementem perfectionis expressionem [Lib. 1, c. 8, n. 20]. Ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intelligi, ut tamen verum sit, neminem iam utentem voluntatis arbitrio hic vivere sine peccato. A quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt universa divina mandata? Sed in eisdem mandatis est etiam quod iubemur dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]: quam orationem usque in finem saeculi tota dicit Ecclesia. Omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur. |
4 | Sane quod ait Dominus, Quicumque solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic, et caetera, usque ad eum locum ubi ait, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum [Id. V, 18-20]; multo melius et convenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. Ad hoc autem iste ibi perducitur sensus [Lib. 1, c. 9, n. 21], ut eorum sit iustitia maior, quam Scribarum et Pharisaeorum, qui dicunt et faciunt . De Scribis quippe et Pharisaeis alio loco ipse Dominus ait: Dicunt enim, et non faciunt [Matth. XXIII, 3]. Illud etiam melius intelleximus postea quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo [Id. V, 22]. Codices enim graeci non habent, sine causa , sicut hic positum est; quamvis idem ipse sit sensus. Illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo; quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur. |
5 | Item quod dixi, Hoc et de patre et de matre et de caeteris vinculis sanguinis intelligendum est, ut in eis oderimus quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est [Lib. 1, c. 15, n. 41], ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur; quem sensum iam superius improbavi. Essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato, sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. Ac per hoc aliter solvenda est quaestio, cur Dominus praeceperit diligendos inimicos [Matth. V, 44], cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios [Luc. XIV, 26], non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius saepe solvimus: id est, ut diligamus inimicos lucrandos regno Dei, et oderimus in propinquis, si impediunt a regno Dei. |
6 | Item de praecepto quo prohibetur uxor dimitti, nisi propter fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputavi [Lib. 1, c. 91]. Sed quam velit Dominus intelligi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem; utrum eam quae damnatur in stupris, an illam de qua dicitur, Perdidisti omnem qui fornicatur abs te [Psal. LXEII, 27], in qua utique et ista est (neque enim non fornicatur a Domino, qui tollens membra Christi, facit ea membra meretricis); etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum. Nec volo in re tanta tamque ad dignoscendum difficili putare lectorem, istam sibi nostram disputationem debere sufficere: sed legat et alia, sive nostra quae postea scripta sunt, sive aliorum melius considerata atque tractata; vel ipse si potest, ea quae hic merito movere possunt, vigilantiore atque intelligentiore mente discutiat. Non quia omne peccatum fornicatio est; neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit, dicentes, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]: cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Sed quatenus intelligenda atque limitanda sit haec fornicatio, et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est. Licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est. Et ubi dixi hoc permissum esse, non iussum, non attendi aliam Scripturam dicentem: Qui tenet adulteram, stultus et impius est [Prov. XVIII, 22]. Nec sane adulteram dixerim fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audivit a Domino, Nec ego te damnabo; vade, deinceps iam noli peccare [Ioan. VIII, 11], si hoc obedienter audivit. |
7 | Loco alio peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus, Non pro illo dico ut roget quis [I Ioan. V, 16], ita definivi ut dicerem: Peccatum fratris ad mortem puto esse cum post agnitionem Dei per gratiam Domini nostri Iesu Christi quisque oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur [Lib. 1, c. 22, n. 73]. Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi: sed tamen addendum fuit, si in hac tam scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam; quoniam de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum, nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur. |
8 | In secundo item libro: Nulli, inquam, licebit ignorare Dei regnum, cum eius Unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter in homine Dominico de coelo venerit, iudicaturus vivos et mortuos [Lib. 2, c. 6, n. 20]. Sed non video utrum recte dicatur homo Dominicus qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, cum sit utique Dominus: dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? Et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos divinorum eloquiorum . Sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. Postea quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla possit ratione defendi. Item quod dixi, Nullius enim fere conscientia Deum potest odisse [Lib. 2, c. 14, n. 48], non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui oderunt te [Psal. LXXIII, 23]. |
9 | Alio loco in eo quod dixi, Ob hoc dixisse Dominum, 'Sufficit dici malitia sua' [Matth. VI, 34], quia cibos sumere urgebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror quia poenalis nobis est; pertinet enim ad hanc fragilitatem quam peccando meruimus [Lib. 2, c. 17, n. 56], non attendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. Sic enim erant immortales in corpore nondum spirituali, sed animali, ut tamen in eiusmodi immortalitate corporalibus alimentis uterentur. Item quod dixi [Id., c. 19, n. 66], Quam sibi Deus elegit 'gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam' [Ephes. V, 27], non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est; quamvis ad hoc electa non dubitaretur, ut talis sit quando Christus apparuerit vita eius: tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est Ecclesia gloriosa. Item quod Dominus ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis, operose quidem tria ista quid inter se differant exponendum putavi [Lib. 2, c. 21]; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referuntur. Hoc quippe ostendit, ubi eodem verbo cuncta conclusit, dicens: Quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se [Matth. VII, 7, 11]? non enim dixit, petentibus, et quaerentibus, et pulsantibus. Hoc opus sic incipit: Sermonem quem locutus est Dominus. |